

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 1: Versus 26
In mense autem sexto.[HIER.]Sicut sexto mense missus est Gabriel angelus a Deo in civitatem Galilaeae, ita sexto millenario missus est Christus,Gabriel.[BEDA.]Ideo angeli ex nomine aliquando signantur, ut ex ipso nomine quid ministraturi veniant, demonstretur. Gabriel fortitudo Dei, quia illum nuntiat qui ad debellandum diabolum veniebat.